photoblog.pl
Załóż konto
Dodano: 15 SIERPNIA 2013

Adsumus, Domine Sancte Spiritus,
adsumus peccati quidem immanitate detenti,
sed in nomine tuo specialiter congregati.
 
Veni ad nos et esto nobiscum
et dignare illabi cordibus nostris.
 
Doce nos quid agamus, quo gradiamur
et ostende quid efficere debeamus,
ut, te auxiliante, tibi in omnibus placere valeamus.
 
Esto solus suggestor et effector iudiciorum nostrorum,
qui solus cum Deo Patre et eius Filio nomen possides gloriosum.
 
Non nos patiaris perturbatores esse iustitiae qui summam diligis aequitatem.
Non in sinistrum nos ignorantia trahat,
non favor inflectat,
non acceptio muneris vel personae corrumpat.
 
Sed iunge nos tibi efficaciter solius tuae gratiae dono,
ut simus in te unum et in nullo deviemus a vero;
quatenus in nomine tuo collecti,
sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam,
ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra
et in futurum pro bene gestis consequamur praemia sempiterna.
 
Amen.